primum quidem sermonem feci de omnibus o Theophile quae
coepit Iesus facere et docere
usque in diem qua praecipiens apostolis per Spiritum Sanctum
quos elegit adsumptus est
quibus et praebuit se ipsum vivum post passionem suam in
multis argumentis per dies quadraginta apparens eis et loquens
de regno Dei
et convescens praecepit eis ab Hierosolymis ne discederent
sed expectarent promissionem Patris quam audistis per os meum
quia Iohannes quidem baptizavit aqua vos autem baptizabimini
Spiritu Sancto non post multos hos dies
igitur qui convenerant interrogabant eum dicentes Domine si
in tempore hoc restitues regnum Israhel
dixit autem eis non est vestrum nosse tempora vel momenta
quae Pater posuit in sua potestate
sed accipietis virtutem supervenientis Spiritus Sancti in
vos et eritis mihi testes in Hierusalem et in omni Iudaea et
Samaria et usque ad ultimum terrae
et cum haec dixisset videntibus illis elevatus est et nubes
suscepit eum ab oculis eorum
cumque intuerentur in caelum eunte illo ecce duo viri
adstiterunt iuxta illos in vestibus albis
qui et dixerunt viri galilaei quid statis aspicientes in
caelum hic Iesus qui adsumptus est a vobis in caelum sic veniet
quemadmodum vidistis eum euntem in caelum
tunc reversi sunt Hierosolymam a monte qui vocatur Oliveti
qui est iuxta Hierusalem sabbati habens iter
et cum introissent in cenaculum ascenderunt ubi manebant
Petrus et Iohannes Iacobus et Andreas Philippus et Thomas
Bartholomeus et Mattheus Iacobus Alphei et Simon Zelotes et
Iudas Iacobi
hii omnes erant perseverantes unianimiter in oratione cum
mulieribus et Maria matre Iesu et fratribus eius
et in diebus illis exsurgens Petrus in medio fratrum dixit
erat autem turba nominum simul fere centum viginti
viri fratres oportet impleri scripturam quam praedixit
Spiritus Sanctus per os David de Iuda qui fuit dux eorum qui
conprehenderunt Iesum
quia connumeratus erat in nobis et sortitus est sortem
ministerii huius
et hic quidem possedit agrum de mercede iniquitatis et
suspensus crepuit medius et diffusa sunt omnia viscera eius
et notum factum est omnibus habitantibus Hierusalem ita ut
appellaretur ager ille lingua eorum Acheldemach hoc est ager
Sanguinis
scriptum est enim in libro Psalmorum fiat commoratio eius
deserta et non sit qui inhabitet in ea et episcopatum eius
accipiat alius
oportet ergo ex his viris qui nobiscum congregati sunt in
omni tempore quo intravit et exivit inter nos Dominus Iesus
incipiens a baptismate Iohannis usque in diem qua adsumptus
est a nobis testem resurrectionis eius nobiscum fieri unum ex
istis
et statuerunt duos Ioseph qui vocabatur Barsabban qui
cognominatus est Iustus et Matthiam
et orantes dixerunt tu Domine qui corda nosti omnium
ostende quem elegeris ex his duobus unum
accipere locum ministerii huius et apostolatus de quo
praevaricatus est Iudas ut abiret in locum suum
et dederunt sortes eis et cecidit sors super Matthiam et
adnumeratus est cum undecim apostolis